Latin
PROPOSITIO XXXV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 457.5
Unproofread scanNot analysed yet
Tabula Mmm bula quâ, ex data Perihesii Cometae Distantia à Sole in partibus mediocris Distantiae Telluris à Sole numero rotundo expressae, prompte definiatur Tempus quo Cometa, post appulsum ad Ferihelium, ex Oculis nostris sese subducet recessu suo à Sole. Posito enim Semiaxe majore Orbitae Telluris partium 100000000, erit (ex circuli dimensione) arcus 59'; (qualem Tellus motu diurno mediocri describit) earundem partium 1729312, hujusque pars vigesima quarta, sive arcus à Terra motu horario mediocri descriptus, partium 71675: Diversis igitur Distantiis Perihelii Cometae à Sole, in partibus iisdem expressis, respective adscribantur partes, Diei vel Horae spatio, à Cometa in Perihelio versante percursae; quippe quae sunt ad priores partes ut velocitas Cometae in Perihelio ad ve locitatem Terrae medioerem, hoc est (per Prop. XVII.) in subduplicata ratione 200000000 Axis majoris Orbitae Telluris ad Distantiam Perihelii Cometae à Sole; vel adscribantur partes exprimentes aream quam Cometa, radio ad Solem ducto, dictis Temporibus verrit, (quippe factae ex ductu priorum in semissem Distantiae Perihelii à Sole,) vel utraeque.