# Astronomiae physicae et geometricae elementa 461-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/461-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/461-2

PROPOSITIO I. Haenomena praecipua Oculo in Sole posito spectanda describere. Si Oculus in Solis centro ponatur undique circumspectans, Fixae Planetaeque omnes in superficie sphaerica oculo concentrica videbuntur, sicut & nobis è Terra spectantibus contingit; & quidem Fixae & Via Lactea eodem ordine dispositae, & in eosdem Asterismos divisae cernentur atque nobis in Terra degentibus. Nam cum nobis, una cum Terra circa Solem delatis, Fixarum ordo & Constellationum figurae non mutentur, patet haec eadem esse Oculo ubivis intra hunc circulum collocato, adeoque in Solis centro. Si rerum, à quibus Constellationibus nomina sunt indita, facies anticae & concavae depingantur, fient Veterum schemata; si vero posticae & convexae, prodibunt juniorum figurae, Globis artificialibus Patet magis congruae quam ipsi Coelo. giti Patet etiam Fixarum Ordinem eundem permanere Oculo in Solis superficie, vel in Mercurio Venereve posito, quippe intra Telluris Orbitam contentis. Sed & propter immensam Fixarum distantiam, quâ fit ut Observatoris loco moto per integram Orbis magni diametrum Fixarum Ordo ne vel minimum mutatus deprehendatur, si Oculus in Saturno, Planetarum Solaris Systematis extimo, collocetur, Ordo hic idem manebit, aut saltem quoad sensum vix mutatus.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
