# Astronomiae physicae et geometricae elementa 463

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/463

Alii interim ex aequalitate motûs medii trium istorum Syderum, Venerem & Mercurium Solem circumire statuerunt, illorumque Orbitas à Sole quasi Epicyclos deferri, quae sententia Aegyptiis Philosophis & Ciceroni placuit; nisi potius hunc horum trium corporum ordinem censeamus reliquias veri Systematis Mundani, apud Aegyptiorum Sacerdotes nondum penitus emortui. Observatoris autem nostri Solaris rationes ab hujusmodi incommodis turbari nequeunt, sed Planetae omnes perpetuo directi, & Periodis admodum diversis, ad easdem Fixas redire videbuntur; unde ex dicto principio illorum Ordo absque omni haesitatione stabilietur. Quod etiam decursu temporis ulterius confirmabitur, cum (iis inter se vel magnitudine prius observatâ, vel diverso colore, satis jam ante crij distinctis) inferior superiorem tegere facile deprehendetur. Brevi etiam advertet Spectator Planetarum quemlibet ad Fixas collatum nunc tardius nunc velocius ferri, & ex praedicta regula concludet illum nunc propiorem nunc remotiorem esse; quod ex observata ejus diametro apparenti mutata plenius patebit. Verum cum observaverit velocitatem non augeri in eadem ratione cum diametro apparenti, sed in ratione fere duplicata; inveniet velocitatis mutationem non esse totam opticam, sed ejus semissem Planetae revera inesse, alteram semissem propter majorem vicinitatem apparere. Licet Planetarum Ordinem rite stabilitum facile teneat, non erit illi adeo proclive eorum à Sole distantias inter se comparare: deest enim hic (quâ nos Terricolae gaudemus) Observatoris translatio de loco in locum, sive stationum diversitas, quâ Planetarum distantias à se invicem cum stationum distantia conferat. Quod si oculum è Solis centro in illius superficiem erigamus, tum ex Planetarum Parallaxi omnia patebunt: Telluris enim Parallaxis horizontalis, oculo sic constituto, est aequalis Solis semidiametro è Terra visae, sc. 16, & ideo satis sensibilis; ipsiusque Saturni, decuplo magis distantis, Parallaxis horizontalis sesqui scrupulum excedet, dum proximi Mercurii ad 50 fere ascendit. Cum igitur Parallaxes istae satis sint sensibiles, Planetarum distantiae cum Solis diametro conferentur, ideoque inter se mutuo. Oculo sic collocato Fixae omnes & Planetae revolvi videbuntur ab ortu in occasum spatio temporis viginti & quinque è nostris diebus aequali. Polus boreus revolutionis hujus erit in loco illo quem nos Terricolae ad decimam partem Piscium referimus, cum Latitudine boreali 83 vel 84 partium; unde Stella polaris arctica erit ea ad Draconis flexuram secundam, quaeque tribus gradibus ab ipso Polo non distat. Polus austrinus erit in 10. gradu Virginis, gradibus 83 vel 84 latus in Austrum, vicinâ stellâ quartae magnitudinis, quae Cl.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
