# Astronomiae physicae et geometricae elementa 466

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/466
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/466

PROPOSITIO II. PHaenomena Oculo in Mercurio posito visa describere. Praeter ista de Fixarum ordine, quae Oculo ubivis intra Saturni Orbem posito conveniunt, de quibus in praecedente, patet Oculum in Mercurio positum Solem videre fere triplo latiorem quam eundem Terricolae vident, quia (per Propp. XL, & XLII. Lib. I.) Mercurius fere triplo propior est Soli quam Tellus. Unde & Solaris Discus è Mercurio visus septuplo major est quam qui nobis apparet, & (per Prop. XLVIII. Lib. I.) septuplo majore Luce & Calore, caeteris paribus, fruitur Mercurius quam Terra. At qualitates hae multum intenduntur & remittuntur pro diversa Mercurii à Sole distantia; nam hujus Orbita est omnium multo maxime excentrica. Gravitas acceleratrix versus Solem etiam septuplo major est illic quam hic. Mercurii densitas, & consequenter corporum in superficie positorum gravitas acceleratrix versus ejus centrum (ex Corol. Prop. XLIX. Lib. III.) colligetur; licet minus accurate quam supradicta versus Solem, quia tantum analogice. Verum de hisce hic & in sequentibus tacebimus, quippe quae ad Phaenomena Coelestia (sola à nobis hoc in loco confideranda) nihil attinent. Nondum per observationes compertum est an Mercurius circa proprium Axem rotetur, & ideo certo definiri nequit num, Oculo in ejus superficie posito, omnia extra posita motu contrario revolvi videantur, hoc est, num Diei & Noctis vicissitudo illic contingat, multo minus quodnam sit Nychthemeri spatium; ita autem fieri satis tuto conicere licet, cum in reliquis Planetis istud obtineat. Mercurii vero Annus vix quadrantem Anni nostri adaequat. An vero varias Anni tempestates patiatur Mercurius incertum etiam, quippe quae pendent ab ignota inclinatione axis, super quem Mercurius in seipsum revolvitur, ad planum Orbitae quam circa Solem describit. Oculus in Mercurio Solem respiciens, Solis Maculas (si quae sint) nunc in linea recta discum ejus trajicientes ab ortu in occasum, nunc earum viam Ellipticam, in has vel illas partes incurvatam cernet; ut Schol. Prop. LXX. Lib. IV. ostensum est: Atque omnis hujus Phaenomeni varietas semel in Anno absolvitur, in quo bis rectilinea apparebit Macularum semita. In hoc casu Mercurius Maculas omnes in Solis superficie existentes videbit, quoniam in plano Aequatoris Solaris existens utrumque ejus Polum in margine disci fistit.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
