# Astronomiae physicae et geometricae elementa 468

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/468

Nam Parallaxis Solis ex Mercurio visi (quantum ex analogia conjicere licet) minor est ejusdem Parallaxi è Terra; diameter utique apparens Mercurii è Sole minor diametro Telluris apparente ex eodem: Et Venus Soli opposita, Mercurioque proinde proxima, tantundem fere distat à Mercurio atque ipse Sol; Venerisque adeo Parallaxis (etiam cum Mercurius in Aphelio illam Soli oppositam, & consequenter sibi omnium proximam, cernit) Parallaxi Solis è Terra visi non est major. Atque haec duo sunt magna Mundi corpora, Mercurio proxima, Parallaxin maxime sensibilem habentia. Quoniam autem ipse Mercurius locum mutat, per Observationes in diversis stationibus factas colliget Mercurii incola rationem inter distantiam Mercurii à Sole & alterius cujusvis Planetae distantiam ab eodem, simili modo atque nos Terricolae ex magni Orbis Parallaxi. Verum quidem est illam non tam tuto colligi, quia distantia Mercurii à Sole tam magna non est respectu distantiae aliorum Planetarum atque Terrae nostrae distantia à Sole: At cum sit earum respectu adhuc sensibilis satis, nimirum distantiae Saturni à Sole pars circiter vigesima quinta; omnium istarum distantiarum ratio, per Observationes in Mercurio factas, satis commode definientur, modo Observator domicilii sui motum circa Solem agnoscat. Sin, sensibus fidens, Mercurium suum pro immobili certo habeat, ne istud quidem praestare poterit, sicut nec Astronomi Telluris incolae, quamdiu Tellurem immotam habuere; quod ex Orbium Planetariorum distantiis à Ptolemaicis assignatis, inter se tam immane diversis, phaenomenis tamen satis consentientibus, abunde constat. In Systemate enim immoti loci Observatoris, si cuilibet superiorum aptetur Epicyclus in una revolutione ad Solem percurrendus, & observatae ejus distantiae maximae à loco in suo excentrico prope quadratum Solis contingenti explicandae sufficiens, poterit (salvis phaenomenis) Excentrici deferentis Epicyclum semidiameter assumi cujusvis magnitudinis, modo talis ut Planeta, quando proximus, longius à Terra absit quam ut illius distantia ex parallaxi definiri queat: Immo nihil obstat quin Martem supra Jovem, aut Saturnum infra Martem, collocet, nisi regula Prop. praec. tradita, & haec quidem sagacitati non demonstrationi innixa. Loca Solis omniumque Planetarum, è Mercurio visa, eodem modo investigantur, quo ex Tellure visa, & Tabularum Lib. III. descriptarum ope definiuntur: Quum enim ex illis loca Heliocentrica cum Mercurii tum alterius cujusvis prompte definita habeantur, alterius istius locus Hermocentricus definietur per praxin praxi Prop. XL. Lib. III. similem; quod & de alio quovis similiter est verum, quod semel monuisse sufficiat, ne idem in Propositionibus singulis identidem repetendum sit. Cometarum Phaenomena ex Mercurio, aliove quovis è Planetis, visa eadem fere sunt cum illorum Phaenomenis ex Tellure visis, de quibus Lib. praeced. dictum est; neque aliter quam in mensuris differunt.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
