# Astronomiae physicae et geometricae elementa 470

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/470

Nam antequam hoc contingat, licebit (salvis Phaenomenis) eousque in Planetarum distantiis aestimandis errare, ut si Mercurio concedatur Epicyclus, cujus diameter è Venere visa circiter duo signa cum dimidio adaequat, & hujus centrum rectae Solem Veneremque jungenti, ultrave Solem productae, alligetur, Epicyclum Deferens vel ultra Solis Orbitam, vel utcunque citra (modo extra Parallaxis diurnae limites) collocari possit. Quod palam est exinde, quod Deferentes Epicyclos Mercurii Venerisque in Systemate Terrae immotae (salvis Phaenomenis tunc manifestis) collocati sunt longe citra Solem à Ptolemaei sectatoribus, Astrono mis fere ad unum omnibus; licet nemo sit qui nunc Planetas hosce Solem circumire non ultro agnoscat. Determinatis semel Orbium Planetariorum distantiis à Sole, in Systemate vero Veneris circa Solem motae, si alteri Astronomo constitutum sit Venerem (suam sedem) in Mundi centrum reponere & pro immota habere, illud rite, & secundum Opticae leges, duobus modis efficere poterit. Primo, Venere in centrum promotâ, Solem simulque Planetas omnes & eorum Orbitas, quas circa Solem describunt, versus eandem plagam in rectis parallelis tantundem promovebit; & fiet apud Venerem Systema Mundi Tychonicum, in quo nempe Sol circa Venerem defertur in Orbita aequali, simili & contrarie posita ei in qua Venus circa Solem revera movetur, & Planetae omnes eorumque Satellites (praeterquam quod à Sole deferantur circa Venerem) eosdem circa Solem peragunt motus, quos in vero Systemate peragebant, Primarii quidem quasi in Epicyclis, Satellites vero in Epicyclo-Epicyclis; & Telluris Orbita Solis Coelum intersecabit similiter atque Martis Orbita illud intersecat in Systemate Tychonico apud Terram condito. At Jovis Orbita Solis Orbitam non intersecat, sed continet, in simili Systemate apud Martem. Secundo, Systema Veneris in centro immotae legitime condet Astronomus, Venerem suam in centrum promovendo, simulque Solem & omnes Planetas tantundem versus eandem plagam in rectis parallelis ut prius extrudendo, sed non Planetarum Orbitas, quas immotas conservat, easdemque quas circa Solem (dum hic in centro maneret) describebant, quippe in quibus Planetas etiamnum circumagere Astronomo nostro est constitutum; & fiet apud Venerem Systema Ptolemaicum, in quo nempe Sol circa Venerem defertur ut in modo explicato Systemate Tychonico, & Planeta quivis in Epicyclo movetur aequali, simili & contrarie posito verae Orbitae Veneris circa Solem, Epicycli autem centrum in eadem Orbita & eodem prorsus modo atque ipse Planeta ante Solis extrusionem de centro Venerisque inibi collocationem, & Telluris Epicyclus in Coelum Solis descendit similiter atque Martis Epicyclus in simili Systemate apud Terram condito; quod & apud alium quemvis Planetam obtinebit praeter Martem.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
