Latin
PROPOSITIO III
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 471
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc modo effictum Systema Ptolemaicum sibi prorsus consisteret, &motus centri Epicycli esset à Sole solutus, motus vero Planetae in Epicyclo eidem alligatus, tam in inferioribus quam in superioribus; &,universaliter, Phaenomenis omnibus pariter per hoc Systema satis fieret atque per Verum aut Tychonicum. Duo haec Systemata (Ptolemaicum &Tychonicum) permutant Deferentes &Epicyclos: Namque Tychonicum eundem Planetis omnibus statuit Deferentem aequalem, similem &contrarie positum Orbitae spectatoris Planetae circa Solem, diversos vero Epicyclos similes &similiter positos veris respectivorum Planetarum Orbitis circa Solem; nam Solis in hoc Systemate nullus est Epicyclus, sicuti in vero nullus est Deferens, sed &ibi Epicyclus &hic Deferens puncta habentur, quae figurae sunt similes &similiter positae. At Systema Ptolemaicum Planetis omnibus Epicyclos statuit praedictae spectatoris Planetae Orbitae circa Solem aequales, similes &contrarie positos, diversos vero Deferentes, eosdem sc. cum respectivis eorum Orbitis circa Solem in Systemate vero; namque via Solis in hoc Systemate est Epicyclus cujus Deferens est immotum punctum, idem sc. cum Orbita Solis in vero Systemate. At cum Systema à Ptolemaicis assertum non sit ex vero Systemate formatum, sed pedetentim ex Phaenomenis extructum absque ope veri; ideo Orbium deferentium proportio in illo (prout ab ejus cultoribus traditur, est ignorata, &tantum ratio inter Planetae cujusque Deferentem &Ep cyclum ex ejus motibus stabilita; unde fit ut in Saturno, Jove &Marte semidiameter Deferentis (ex ipsius Ptolemaei numeris) sit ad Epicycli Semidiametrum ut Distantia Planetae à Sole ad Telluris distantiam ab eodem. At cum in Systemate Tychonico idem sit omnium Planetarum Deferens, si ex cujusque motibus inveniatur vera ratio inter ejus Epicyclum &Deferentem, ex aequo inventa eo ipso habetur ratio inter omnium Epicyclos, hoc est, inter Planetarum omnium Orbitas; atque nihil amplius est factum per Systema verum. Systema Ptolemaicum legitimum (hoc est, praedicto modo genitum) ponit Planetarum inferiorum Epicyclos Solis Orbitae aequales: At cum monstrosum visum sit Epicyclum ponere Deferente majorem, ideo Ptolemaici utriusque Inferioris Deferentem mutarunt in Epicyclum, ita tamen ut quisque naturam suam (quod impedire haud poterant) conservaret; nempe ut motus centri Epicycli in Deferente sit Soli alligatus, &ut Planetae motus in Epicyclo sit à Sole solutus. Hâc permutatione Systema suum genuinum supra descriptum reliquerunt, &quasi Tychonicum sunt amplexi; &in hoc solo Inferiorum Systema Ptolemaicum differt à Tychonico, quod, verâ semidiametro Deferentis ignoratâ, ponat veram tantum rationem inter semidiametrum Deferentis &semidiametrum Epicycli, nempe haec apud Ptolemaeum eadem est cum ratione Distantiae Terrae a Sole ad distantiam dicti Inferioris ab eodem in Systemate vero.