Latin
PROPOSITIO III
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 472-2
Unproofread scanNot analysed yet
non alias viderit D. Cassinus, licet summopere anniteretur, exinde forte sit, quod Satellitis hujus superficies minus apta sit ad Solis lumen reflectendum, quod de Lunae nostrae maculis verum deprehendimus. Si enim integra nostra Luna tam debiliter lumen reflecteret, atque ejus maculae quaedam obscuriores, aegre &figurae male terminatae apud Venerem videretur: Fatendum tamen hunc Veneris Satellitem (si talis detur) diversae admodum esse naturae à suo Primario, qui Solis lumen potenter adeo fortiterque remittit, ut tubo 60 pedes longo vix aliquid maculae simile potuerit Hugenius in eo animadvertere; quod etiam in causa est cur positio axis, circa quem motu diurno convertitur, non sit definita. Verum diversitas haec inter Venerem ejusque Comitem exhinc forte provenit, quod non solidus Veneris globus, sed illi circumfusa Atmosphaera densior vaporibusque referta, lumen Solis ad nos repercutiat, qualis tamen Comiti ejus non circumfunditur, sicut nec Lunae nostrae, densa licet satis Atmosphaera, &nebulas vehens, Terrae circumfundatur, quae hanc è Venere aspicienti aegre permitteret Terrarum Mariumque distinctionem percipere, sed aequabilem fere ejus superficiem, &luce aequaliter perfusam repraesentaret, qualem nos Venerem videmus. Si Venerem Luna comitetur sua, in omnibus fere Planeta iste Telluri nostrae assimilatur, à qua &Anni &Diei quantitate, &Caloris gradu minus differt quam alter quivis Planeta.