Latin
PROPOSITIO IV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 473
Unproofread scanNot analysed yet
Martis Annus binis fere è nostris est aequalis; Dies vero naturalis nostro paululum major: Artificialis vero dies, quo Sol supra Horizontem lucet, (praeter Crepuscula ante Solis ortum, &post ejus occasum pro altitudine atmosphaerae diuturna,) nocti perpetuo est &ubique fere aequalis, &ideo parva aestatis hyemisque discrimina in eodem loco sentiuntur; &haec quidem quia Axis diurnae revolutionis ad planum Orbis Martis normalis fere est. Interim loca, in diversis distantiis à medio inter Polos circulo, diversos admodum habent Caloris gradus, propter diversam radiorum Solarium inclinationem ad Horizontem, sicut in Terra Aequinoctii tempore fit: Atque hinc ortas esse Fascias suspicor, dicto circulo inter Polos medio parallelas. Cum enim idem Caloris gradus in eodem Climate semper maneat, verisimile est Maculas in Marte (sicut in Terra nubes &nivem) calori frigorique ortum suum debentes secundum dicta Climata extendi, fasciasque efficere circulis revolutionis diurnae Martis parallelas; quod etiam de Jove verum est, cum ille aeque ac Mars perpetuo gaudeat Aequinoctio. Martis incola duos cernit Planetas superiores, Jovem &Saturnum, duosque inferiores, Terram Veneremque; quorum phaenomena similia sunt phaenomenis superiorum &inferiorum supra descriptis. Mercurium nunquam videbit (quippe nunquam longe ultra Signi semissem à Sole elongatum) nisi forte, maculae instar, Solis discum transeuntem; saltem si Marti circumfusa sit atmosphaera Terrestri nostrae aequicrassa &la, qualem arguunt observationes Fixarum obscuratarum &prope extinctarum antequam Martis globum attingere videntur. Venerem à Sole elongatam videbit quantum nos Mercurium, Terramque quantum Terra Venerem: Cumque Tellus, è Marte visa, Soli fere conjuncta &proxima apparet, illud in Terra videbit quod Cl. D. Cassinus semel bisve in Venere; nempe Planetam inferiorem falcatum, Comitemque ejusdem phasis juxta positum, quem, cum maxime, non ad gradus quadrantem ab illo elongatum videbit. Astronomus in Marte positus mediis penitus est destitutus, quibus Coelestia corpora Marti suo conferat, eorumque distantias mensuris sibi notis; propter Planetarum proximorum Jovis &Terrae distantiam, &domicilii sui parvitatem. Telluris enim, etiam cum sibi proximae omniumque Coelestium infimae, parallaxis non erit sensibilis, quippe non ultra 12 scrupula secunda ascendens, quanta fere est Solis parallaxis nobis Terriculis. At si Martis sui motum circa Solem agnoscat, Coelestium distantias inter se comparare potest: si non, ne hoc quidem; ut fuse in duabus praecedentibus Propositionibus ostensum est. AV. III. PROO0O ILI I.