Latin
PROPOSITIO V
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 476
Unproofread scanNot analysed yet
sito praebent, plane ut Luna nostra. Quoniam vero Lunarum istarum Orbitae circa Jovem sunt in plano (omnes quidem in eodem quamproxime, nisi quod à Jove secundus inde paululum deflectat) ad planum itineris Jovis circa Solem inclinato, Eclipses istarum Lunarum centrales sunt &maxime diuturnae, cum Sol in Nodo Lunarum alterutro versatur. Sole extra hunc situm versante, Eclipses etiamnum totales esse poterunt, licet non centrales; quia umbra Jovis decuplo fere latior est quam Satellitum quivis, &Lunae cujusvis diameter apparens quintuplo major Solis diametro apparente. Atque insignis haec diametrorum inaequalitas, &parva plani Orbitarum Satellitum inclinatio ad planum Orbitae Jovis circa Solem, in causa est cur Eclipses, tam Lunarum quam Solis, singulis revolutionibus contingant, licet Sol longe a Nodis distet. Et quidem inferiores, licet Sol è Jove visus omnium maxime à Lunarum Nodis distet, etiamnum in Jovis umbram incurrunt, &eorum umbrae Jovem vicissim attingunt; remotissimus vero in hoc casu, per Jovialis Anni sextantem, umbram in Solis opposito effugit, &vicissim Jupiter illius cum Sole conjuncti umbram: Sed &Eclipsium partialium phaenomena temporibus locisque intermediis cernet Oculus in Jove positus. Porro Eclipsis Lunae per Lunam hîc contingit, cujus phasis aliquando plane diversa est, immo contraria prius descriptae Eclipsi Lunae in Jovis umbram incurrentis: in hac enim, primo deficit Lunae limbus orientalis, &occidentalis ultimo ex umbra emergit; in illarum vero aliis, primo deficit occidentalis limbus, &orientalis ultimo lumen suum recuperat, in aliis è contra. Jovis umbra, licet longe ultra suos Satellites porrecta, ad alium Planetam non porrigitur, quod in omnibus aliis Primariis etiam obtinet. Nam solus Saturnus in illam, si vel infinita esset, immergi potest; umbra vero Jovis ad Orbem Saturni porrigi nequit, nisi Jovis diameter sit quasi semissis diametri Solis, &ad partem nonam vix ascendit. Si Jovis superficies fluido magna ex parte tegatur, &Maria ista navigari fingamus; Navigatio percommoda erit, cum propter Noctes brevissimas, easque ex Lunarum multitudine vix unquam illunes, plerumque per illarum plures admodum claras, tum quod illarum auxilio cursus suos regere possint. Sed &ex tam multiplicibus Eclipsibus loci Longitudo facillime definietur, &Hydrographicae Tabulae accuratae construentur; quod in tam vasto globo percommodum est, cujus nempe superficies centuplo (immo ex D. Hugenii sententia quadringenties) major superficie Telluris ejus mensuram laboriosissimam redderet. At Aestus Maris reciprocus ex quatuor Lunis (Solis enim illic ad hanc rem exiguae sunt vires) oriundus varius est, &praeterquam calculis subducendis assueto incertus. PROPROPOSTTTO VI. PHaenomena Coelestia praecipua, quae Oculo in Saturno posito occurrunt, describere.