Latin
PROPOSITIO V
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 478
Unproofread scanNot analysed yet
Et Zonae duae frigidae circa Polos extensae (quarum quaelibet 626 lata) plusquam decuplo majores sunt quam integra Telluris nostrae superficies. Oculus in Saturno positus è Primariis solum Jovem videre poterit, Solem perpetuo comitantem, nec ab illo nifi 378 circiter quandoque elongatum. Hosce duos propriis fuis quinque Comitibus annumerans, septenarium Planetarum numerum Saturno visorum complet, quos in quinas Lunas duosque alios distinguit, (ut in Prop. praec. Jupiter;) cum ob easdem rationes, tum ob hanc etiam, quod quinque proximi moveantur in eodem plano ad planum itineris Solis circa Saturnum 315 inclinato; adeo ut Zodiacus Saturno sit plusquam tertiâ parte Coeli latus, si hunc omnium Planetarum evagationes à Solis via complecti velit. Phases similes harum Lunarum atque Lunarum Jovialium, nisi quod aestate hyemeve, cum Sol multum ab Aequatore declinat, Luna quaevis Soli opposita pleno orbe non fulgeat, nec eidem conjuncta penitus sileat. Nam mediâ aestate hyemeve Luna Soli conjuncta tantum à Sole distat quantum Luna nostra biduo &ultra ante vel post Novilunium, &Soli opposita tantum ab oppositione illa directa, quae plenum Orbem facit, quantum nostra Luna biduo &lius ante vel post Plenilunium: ideoque similes tum erunt earum Phases atque Lunae nostrae duobus diebus &semisse ante vel post syzygiam. Unde istis Anni Saturnii tempestatibus nullae contingent Luminarium Eclipses. Hae autem tempore Aequinoctii nunquam deerunt, omniumque etiam generum quorum in praecedente mentio facta est. Cum Annus Saturnius diuturnior sit Joviali, plura etiam sunt Mensium genera ad illum in partes distinguendum. In Anno sunt ultra 5700 Menses minimi, &circiter 3932 magnitudine proximorum, ultra 2352 Mensium tertiorum, ultraque 674 quartorum, &Mensium maximorum 135. Saturnicola Lunarum suarum distantias cum mensuris suis comparabit facile; quippe quintae &extimae Parallaxis major est Parallaxi Lunae nostrae. At Solis Parallaxis 9' non excedit; ideoque insensibilis est, instar Parallaxis Solis è Terra visi. Oculo in Saturno posito maxime mirandus est Annulus iste Saturnum cingens, de quo Lib. IV. dictum: est quippe eminus visus spectaculum sui generis unicum, quodque Philosophorum omnium Oculos jamdudum in se convertit. Annulus hic acutiss. D. Halleio, Variationis declinantis Acûs magneticae causas inquirenti, animos addidit ut Telluris globum in Crustas Nucleosque concentricos divjsum supponeret Transact. Philos. N 195. post Keplerum qui idem fecit Lib. IV. pag. 586. Epit. Astron. Copern. cum, ex directione magnetica, causas inaequalitatis Planetarum in altum investigaret.