Latin
479.6 to 479.7
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 479.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Post Solis occasum Arcûs hujus lucidi pars orientalis umbrâ (nempe ipsius Saturni) inficitur, quae, procedente nocte, paulatim ascendit, donec nocte mediâ ejus partem summam sive verticem occupat, unde paulatim versus occidentalem ejus partem movetur, prout Sol ad ortum vergit. Arcus hic lineam meridianam semper ostendet; planum enim ad Horizontem erectum, per Arcûs verticem transiens, est in Meridiano. Si Oculi distantia ab Aequatore minor sit 525', Annuli Arcum concavum aequo ac convexum cernet, instar fornicis, hinc inde ab Horizonte assurgentem; infra quem, nempe inter Arcum lucidum &Horizontem, Coelum cernet Stellasque in regione ista. Si vero Oculus magis quam 525 minùs vero quam 646', ab Aequatore distet; partem cavam minime cernet, sed lucidum corpus quasi è solo assurgens, &Horizonti, instar aurorae, contiguum.