Latin
COROLLARIUM I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM I. Si Ellipsis focus s, ad quem Vis tendit, una cum vertice proximo T maneat; alter vero F, ad hunc appropinquando, tandem cum illo coincidat: Corpus P, eodem modo quo prius in perimetro Ellipsis, nunc in Circuli perimetro detinebitur à Vi centripeta ad s tendente, &eâdem quâ prius lege urgente. Et sicut Circulus potest à corpore describi, urgente Vi quâlibet centripetâ tendente ad punctum situm extra rectam, secundum quam solâ Vi insitâ moveretur, (ut Prop. XXIX. dictum;) ita Recta describetur à corpore Ari quod urgetur à Vi nulla tendente ad punctum extra dictam Rectam situm: Nam, si manente utroque Ellipsis vertice foci ad illos accedant, Ellipsis in Rectam mutabitur. Ad reliquas omnes Lineas, praeter Rectam &Circularem, describendas, particulari opus est Lege Vis centripetae. COROLzed -ερ -Lib. I. &GEO MEHHICAEIHLEOIENTA.