# Astronomiae physicae et geometricae elementa 48-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/48-2

COROLLARIUM I. Si Ellipsis focus s, ad quem Vis tendit, una cum vertice proximo T maneat; alter vero F, ad hunc appropinquando, tandem cum illo coincidat: Corpus P, eodem modo quo prius in perimetro Ellipsis, nunc in Circuli perimetro detinebitur à Vi centripeta ad s tendente, & eâdem quâ prius lege urgente. Et sicut Circulus potest à corpore describi, urgente Vi quâlibet centripetâ tendente ad punctum situm extra rectam, secundum quam solâ Vi insitâ moveretur, (ut Prop. XXIX. dictum;) ita Recta describetur à corpore Ari quod urgetur à Vi nulla tendente ad punctum extra dictam Rectam situm: Nam, si manente utroque Ellipsis vertice foci ad illos accedant, Ellipsis in Rectam mutabitur. Ad reliquas omnes Lineas, praeter Rectam & Circularem, describendas, particulari opus est Lege Vis centripetae. COROLzed - ερ - Lib. I. & GEO MEHHICAEIHLEOIENTA.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
