# Astronomiae physicae et geometricae elementa 482-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/482-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/482-2

COROLLARIUM. Hinc patet Systema Planetarum circumsolarium, è Fixa spectatum, visum prorsus fugere, & in idem punctum lucidum confundi cum Sole, cujus diameter insensibilis fiet, si distincte spectetur & orbatus capillitio, quali Fixae Terricolis cinctae videntur. Nam cum Planetae omnes è Cometa in Aphelio posito propter Solis viciniam videri nequeant; quanto magis ex tam immensa distantia, qualis est ea Fixarum, invisibiles redderentur? Posito enim Parallaxin magni Orbis (sive è Fixa visam semidiametrum magni Orbis) aequalem esse Parallaxi Solis è Terra visi (neque ullae sunt observationes quae majorem esse evincant) Solis diameter angulum. ad Fixam, quinque scrup. tertiorum vix subtendit, & Saturnus à Sole per bina scrupula prima nunquam elongabitur. Praeterea Planetarum mutuatitium lumen à radiorum Solarium reflectione oriundum visui, nostro simili, in tam immensa distantia, movendo prorsus erit impar; & licet sensum moveret, Solis species in semidiametrum huic aequalem videretur se extendere, sicut corporibus quibusvis lucidis contingit & speciatim Fixis è Terra spectatis; unde in idem lucidum corpus coalescerent quasi: Ideoque vicissim Planetae circa Soles istos rotati observationem nostram effugiunt penitus.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
