Latin
PROPOSITIO VIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 484
Unproofread scanNot analysed yet
Unde Sol Lunicolis per medium fere inter Polos motûs primi circulum perpetuo incedere videtur. Quamvis Solis via, è Luna inter Fixas visa, sit eadem proxime cum ejusdem via è Tellure visa, &omnium Planetarum eadem proxime loca è Luna atque è Terra; è Luna tamen, extra Nodos posita, accuratiori Observatori videbitur Sol ab Ecliptica ad latus oppositum deviare, &lumen suum ultra Polum subjectum Coelesti illi, versus quem declinat, protendet, Polumque alterum in tenebris relinquet. Sed restituuntur haec omnia intra Diei Lunaris semissem, cum Luna ad Nodum suum simulque Eclipticae planum redit, postea ad alteras Eclipticae partes excursura, similiaque Phaenomena ad alterum Polum per reliquam Diei semissem habitura. Praeter inaequalitates omnes in Planetarum motibus è Terra visas, quas in Luna simul cum Tellure delata etiam obtinere necesse est, sunt &aliae Lunae peculiares, quarum praecipuae sunt haeQuando incolis in meditullio hemisphaerii Lunae à Terra aversi dies est, Sol tarde sub Fixis progredi videtur; tardissime vero ipso meridie: nocte vero celeriter sub Fixis progressum fuisse postero die deprehenditur. Et è contra, degenti in meditullio hemisphaerii Lunaris Terrae subjacentis, Sol de die celeriter sub Fixis in ortum promoveri videbitur; celerrime ipso meridie: nocte vero Sol tarde progreditur sub Fixis; tardissime mediâ nocte. Eademque vera sunt de Venere &Mercurio, quippe prope Solem perpetuo haerentibus, &etiam de Marte Soli conjuncto, licet ob nimiam ejus tum temporis à Luna distantiam minus sint notabilia; insensibilia vero prorsus sunt in Jove &Saturno ad partes versus Solem positis. Quod si superiorum aliquis è Luna visus Soli opponatur, quo casu retrogradus est, degenti in meditullio hemisphaerii à Terra aversi, solito magis retrogradus nocte videbitur, die solito minus; atque omnium minime vel maxime ipso meridie, mediâve nocte. Similiterque degenti in Lunae regione, cui Tellus imminere cernitur, Planeta Soli oppositus omnium minime retrogradus videbitur nocte mediâ, omniumque maxime meridie. Atque haec in Marte duplo sunt sensibiliora quam in Sole: In Jove autem aut Saturno evanescunt fere hae differentiae. Similiter Planeta aliquis, qui è Terra stationarius apparet, si è Luna Telluri sit oppositus, retrogradus videbitur: Telluri vero conjunctus è contra directus apparebit, quod in Venere maxime erit sensibile. Astronomus in Luna constitutus, &motûs domicilii sui circa Terram, Terraeque circa Solem ignarus, in cujusvis Planetae Theoria condenda, Epicyclis omnibus ab Astronomo Terrestri excogitatis Epicyclum novum, vel Epicyclo-Epicyclum, superaddet, quo inaequalitates supra memoratas explicet. Ex gr.