Latin
PROPOSITIO IX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 485-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IX. PRaecipua Telluris Phaenomena Oculo in Luna collocato visa describere. In Luna duo sunt Hemisphaeria omnino diversa, immo contraria, respectu Phaenomenon, de quibus Propositione hac agitur. In altero enim Lunae Hemisphaerio Terram perpetuo vident, in altero nunquam; nisi quod prope horum limites tractus sit, cujus incolis Terra LIB VI. Terra nunc paululum supra Horizontem assurgat, nunc, retrogressa quasi, sub eundem rursus subsidat.