Latin
PROPOSITIO X
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 492
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus vero Volva est paulo infra Horizontem ortivum aut occiduum, isti in ortu vel occasu assurgentes versus Meridianum rursus in suos passus regressi in eodem loco occidunt. Si quis fit Volvae Comes, ab ipsa remotior eo in quo ponitur Oculus, hic Privolvis semel in nychthemero videtur mediis Privolvis &Subvolvanis oritur occiditque slentissime, &ad Meridianum perveniens, his celerius in occasum vergere videtur, illis tardius; unde judicium fiet de incolis interjectis. Interim horum Volvae Comitum quivis Solem deficere facit; &ipse vicissim deficit, vel dum in Volvae umbram incurrit, vel dum in Satellitis Oculi sedis umbram, vel dum in alterius è Cemitibus umbram incidit: Verum Defectuum istorum variorum symptomata &tempora, aliaque quam plurima quae huc congeri poterunt, cuivis proclive erit invenire.