Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 493
Unproofread scanNot analysed yet
Quis locus autem in hoc negotio Telluri sit tribuendus incertum est, cum angulus ad Solem, quem Telluris diameter subtendit, hactenus ex analogia potius quam ex observatione aestimatus sit. Magnitudo Systematis Solaris olim forsan ex Cometarum observationibus primo patebit: Si enim, per aliquam ex methodis Lib. II vel III. traditis, innotescat distantia Cometae prope Tertam trajicientis, cujus Orbita positione &magnitudine ex Lib. v. datur, invenietur magnitudo Orbitae cujusvis Planetae aut Cometae, cujus nota est Periodus. Oculo in secundariorum Planetarum aliquo collocato Astronomia intricatior est &difficilior. Ad hanc enim secundum apparentias condendam opus erit primo Mobili Coelestia omnia spatio nychthemeri ab ortu in occasum rapiente: Sed nec hoc satis erit; nam Volva isti primo Mobili non obtemperat, Coelestis licet sit; &in Jovis vel Saturni Satellite, Coelestium (Volvâ inferiorum) aliqua per primum Mobile circumaguntur, aliqua non item. Porro, ad secundos motus demonstrandos adhibere oportet Deferentes, Epicyclos &Epicyclo-Epicyclos, &hos omnes mutare saepius necesse habebit Astronomus; unde illi Systema maxime compositum erit, &calculus intricatissimus. At Geographiam &Navigationem feliciter excercebit: praeterquam enim quod omnia ex Geometria petita subsidia adhibere, quodque Latitudinem loci cujusvis similiter exquirere possit atque nos nostrorum, Longitudinem à Meridiano immotae Volvae subjecto computabit, &Distantiam Meridiani cujusvis loci, in Subvolvarum hemisphaerio, à primo Meridiano immediate observabit; quod in Planeta primario aeque bene non procedit, nempe cui nihil immotum in Coelis est praeter Polos primi motûs. Haec omnium accuratissime in Jovis Satellitum aliquo fiunt, cui sc. Volva fere immota manet; minime accurate in Luna nostra, cui Volva non tantum in latitudinem libratur (ut incolis Lunarum Saturniarum contingit) sed etiam in longitudinem; adeo ut ad Longitudinem loci Lunaris ex Volvae observatione deducendam opus