Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 494
Unproofread scanNot analysed yet
Porro, Volva in loco suo rotata Horologii omnibus Subvolvanis spectandi vices gerit, &hujus ope observationum momenta commode notantur. Omnium Satellitum maxime commoda in hunc usum videtur Luna Telluris comes: Nam ejus Astronomia apparens (qualem esse nascentem omnem Astronomiam necesse est, nisi verum Systema divinitus innotuerit) minime composita aut perturbata erit, quia alius nullus Comes Tellurem ambit; unde facilius ad verum Systema perveniet. Et licet diameter Orbitae extimi Satellitis Jovis aut Saturni subtendat angulum ad Solem fere aequalem illi, quem subtendit diameter Orbitae Lunaris, adeoque Distantia Solis a Jove aut Saturno, per observationes in horum Satellitibus extimis institutas, fere tam exacte definiri queat, atque ejus Distantia à Tellure per observationes in Luna factas; tamen cum Solis Distantia innotescat ex nota cujusvis Planetae primarii Distantia, Satellitis Jovis incola sibi proximum Primarium, nempe Martem Soli junctum &retrogradum, ad dictam inquisitionem eliget, sicut nos Venerem similiter positam: Angulus autem, quem diameter Orbitae Lunaris subtendit ad Venerem Telluri proximam, fere triplo major est angulo, quem diameter Orbitae extimi Satellitum sovis subtendit ad Martem Jovi proximum. FINIS. MOCA OCCLIOIIUIII.