# Astronomiae physicae et geometricae elementa 494

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/494

Porro, Volva in loco suo rotata Horologii omnibus Subvolvanis spectandi vices gerit, & hujus ope observationum momenta commode notantur. Omnium Satellitum maxime commoda in hunc usum videtur Luna Telluris comes: Nam ejus Astronomia apparens (qualem esse nascentem omnem Astronomiam necesse est, nisi verum Systema divinitus innotuerit) minime composita aut perturbata erit, quia alius nullus Comes Tellurem ambit; unde facilius ad verum Systema perveniet. Et licet diameter Orbitae extimi Satellitis Jovis aut Saturni subtendat angulum ad Solem fere aequalem illi, quem subtendit diameter Orbitae Lunaris, adeoque Distantia Solis a Jove aut Saturno, per observationes in horum Satellitibus extimis institutas, fere tam exacte definiri queat, atque ejus Distantia à Tellure per observationes in Luna factas; tamen cum Solis Distantia innotescat ex nota cujusvis Planetae primarii Distantia, Satellitis Jovis incola sibi proximum Primarium, nempe Martem Soli junctum & retrogradum, ad dictam inquisitionem eliget, sicut nos Venerem similiter positam: Angulus autem, quem diameter Orbitae Lunaris subtendit ad Venerem Telluri proximam, fere triplo major est angulo, quem diameter Orbitae extimi Satellitum sovis subtendit ad Martem Jovi proximum. FINIS. MOCA OCCLIOIIUIII.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
