# Astronomiae physicae et geometricae elementa 50

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/50

Vis dirigitur) ad distanNiriog tiam abeat plusquam inRTCIIXt finitam, ut in Corol. 3. foco F contigit; tum ElF.. ( . e te i gm, lipsis vertetur in Hyperbolam, & corpus detinefe v vi. . bitur in perimetro figuXAC ... rae sic mutatae, per Vim Pi & M quae secundum rectas SP quidem dirigitur, & quae Quadrato distantiae loci à centro s est reciproce proportionalis; sed quae respectu puncti S est centrifuga, quia Curva AP est versus illud convexa. Sicut Ellipsis describitur à corpore quod urgetur à Vi ad focorum alterutrum (quia internum) tendente, & secundum legem Propositionis praecedentis agente; & Hyperbola, dum Vis centripeta ejusdem Legis ad focum internum tendit, vel dum dicta Vis centripeta mutatur in centrifugam tendentem à foco exteriore: Ita Parabola, inter sectiones dictas quasi intermedia, naturam utriusque etiam hic participat; describiturque urgente Vi centripetâ ejusdem Legis ad focum internum tendente, (ut in utraque praecedentium,) & etiam urgente Vi centripetâ ad focum alterum, vel centrifugâ ab illo altero tendente, (ad morem Ellipsis & Hyperbolae respective;) prout nimirum focus iste alter ad partes Curvae cavas vel convexas positus censetur: Potest namque utrolibet modo considerari, cum sit infinite dissitus.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
