Latin
COROLLARIUM I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 52
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM 2. Ex demonstratione Propositionis patet, quod Orbium quorumcunque à corporibus circa commune centrum revolutis, &à Vi centripeta, quae est reciproce in duplicata ratione distantiae à centro, agitatis, descriptorum latera recta sunt in duplicata ratione area rum quas corpora, radiis ad centrum ductis, eodem tempore describunt: Hoc enim ostensum est universaliter de quibusvis Orbibus, sive Ellipticis, sive Parabolicis, sive Hyperbolicis, antequam ad Ellipses ratiocinatio est restricta; in quibus solis Tempus periodicum locum habet. PROPOSITIO XLI. Anente eadem Lege Vis centripetae; dico quod corporum. Mcirca commune centrum revolventium, Velocitates in quibusvis punctis sunt inter se in ratione composita ex ratione subduplicata laterum rectorum principalium, pertinentium ad Lineas quas describunt, &ratione inversa perpendiculorum à communi centro demissorum in rectas tangentes ad puncta ubi versantur corpora. Revolvantur corpora P &p circa commune centrum S in Lineis quibusvis PB, pb. Quoniam corpora, ex hypothesi, urgentur à Vi centripeta, quadrato distantiae loci à centro reciproce proportionali; erunt (per Corol. 6. Prop. XXXIX. )Lineae hae Sectiones coni, quarum focus est S. Vocentur illarum latera recta principalia L &I. Ab S demittantur SN, Sn normales in rectas PR, pr in P &p tangentes. Dico velocitatem corporis P esse ad velocitatem corporis p in ratione composita ex ratione L. ad I1, &ratione Sn ad SN; sive ut LIXSn ad IISN. Sumantur arcus PB, pb eodem minimo tempore descripti; &per B ducatur BX ad RP parallela, &BD ad SP normalis; simileque fiat ad b. Velocitates in P &p sunt ut nascentes arcus PB, pb; quippe viae simul percursae: hoc est, ut hisce aequales PR, pr rectae. Porro, ob triangula rectangula BDX, SNP habentia angulos BXD, SPN aequales propter parallelas BX, NP; est SN. SPXBD SP: BD. BX; &ideo BX vel huic aequalis PRSNEt, propter Spubà similes rationes, p rSed SPYBD, Spxbd sunt inter se ut eorum semisses, nempe trilinea SPB, Spb; hoc est, sicut areae à corporibus P &p simul descriptae, quae rursus (ex Cor. 2. Prop. praec.