# Astronomiae physicae et geometricae elementa 55

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/55

), etiam vera sunt; vel saltem Cometa quivis, dum urgetur à Vi tendente ad Solem, aliam quandam eodem foco gaudentem coni Sectionem describit. Et igitur (per Prop. XXXIX. ejusque Corollaria) horum quilibet urgetur a Vi aequabili secundum rectam tangentem Orbitam impressa, & ab alia, quâ à dicta tangente retrahitur & in Orbita curvilinea retinetur, quae ad Solis centrum in sectionis umbilico positum tendit, & est quadrato distantiae ab illo reciproce proportionalis. Quod erat demonstrandum. Concipiendi igitur sunt Planetae primarii & Cometae quasi totidem Projecta, quae nempe à duabus Viribus urgentur: Nam hoc modo, eoque solo Orbitas describunt, quales observata produnt. Et Vis, quae Projectilia haec à motibus rectilineis retrahunt, haec est Lex, ut augeatur prout minuitur quadratum distantiae projecti Planetae vel Cometae à centro Solis: quam esse legem quâ Planetae ad Solem tendunt, etiam aliunde quam ex figura semitae, Prop. XXVIII. ostensum est.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
