Latin
PROPOSITIO XLV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 58
Unproofread scanNot analysed yet
Et ideo eadem ista Gravitatis vis, spatio scrupuli horarii, corpus impellit versus centrum per longitudinem pedum 60*60* 151; quia spatia à gravi cadente percursa sunt in ratione duplicata temporum quibus percurruntur. Quoniam igitur vis, quâ Luna in orbita sua retinetur, &vis Gravitatis paria praestant, eosdemque in iisdem circumstantiis producerent effectus, &versus idem punctum (nempe Terrae centrum) tendant, eaedem erunt; id est, vis quâ Luna retrahitur à motu rectilineo, &in orbita sua coercetur, illa ipsa est quam nos Gravitatem dicimus. Quod erat demonstrandum. Lunae distantia à Tellure paulo major quam sexagecupla semidiametri Terrae calculo praecedenti melius congrueret, puta sexagecupla sesqui-tertia; cui etiam rationes Astronomicae melius respondent. Nos rem in numeris rotundis aestimare satis habuimus.