# Astronomiae physicae et geometricae elementa 58

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/58

Et ideo eadem ista Gravitatis vis, spatio scrupuli horarii, corpus impellit versus centrum per longitudinem pedum 60*60* 151; quia spatia à gravi cadente percursa sunt in ratione duplicata temporum quibus percurruntur. Quoniam igitur vis, quâ Luna in orbita sua retinetur, & vis Gravitatis paria praestant, eosdemque in iisdem circumstantiis producerent effectus, & versus idem punctum (nempe Terrae centrum) tendant, eaedem erunt; id est, vis quâ Luna retrahitur à motu rectilineo, & in orbita sua coercetur, illa ipsa est quam nos Gravitatem dicimus. Quod erat demonstrandum. Lunae distantia à Tellure paulo major quam sexagecupla semidiametri Terrae calculo praecedenti melius congrueret, puta sexagecupla sesqui-tertia; cui etiam rationes Astronomicae melius respondent. Nos rem in numeris rotundis aestimare satis habuimus.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
