# Astronomiae physicae et geometricae elementa 60

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/60

COROLLARIUM. Hinc patet dari Gravitatem in Solem & Planetas omnes primarios. Cum enim Luna & terrestria omnia gravia sint in Terram, Comitesque Jovis & Saturni in Jovem & Saturnum respective; cumque tres reliqui Planetae primarii, Mercurius, Venus & Mars sint corpora ejusdem generis cum Saturno, Jove & Terra, (quod etiam ex illorum Gravitate versus Solem superius probata liquet;) constat ex prius stabilita similitudine causarum similium effectuum, & in illos etiam dari Gravitatem, cujus vis acceleratrix est quadrato distantiae à centro reciproce proportionalis. Et, quoniam actioni cujusvis generis contraria est reactio, Sol vicissim in Planetas omnes primarios & secundarios gravis est. Porro, quoniam experimentis exactissime institutis constat corpora quaevis, in eadem distantia, aequali tempore, aequalia spatia cadendo versus Terram percurrere, & momenta corporum inaequalium aequaliter acceleratorum esse ut ipsa corpora; corpora omnia cujuscunque naturae, in aequalibus distantiis, gravia sunt in Terram in ratione materiae quam continent. Cumque nullum sit dubium naturam Gravitatis versus Solem & Planetas eandem esse atque versus Terram, (quod ex praedictis abunde constat, & hinc etiam quod Planetae primarii eorumque satellites, corpora sc. valde inaequalia, aequali vi acceleratrice versus Solem descendant, prorsus ut corpora magnitudine & densitate inaequalia aeque velociter versus Terram cadunt;) patet corpora omnia in Solem & Planetas singulos gravitare, & pondera eorum in quemvis, paribus ab ejusdem centro distantiis, proportionalia esse quantitati materiae in singulis. Et quoniam omnis actio est mutua, Sol & Planetae in corpora quaevis, corporaque proinde omnia in se invicem, eâdem lege gravitant.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
