# Astronomiae physicae et geometricae elementa 61-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/61-2

COROLLARIUM. Hinc si Gravitas consideretur tanquam vis attractiva corporis versus quod dirigitur, propagata ut in praecedente Propositione; vires absolutae corporum attrahentium sunt ut ipsa corpora quorum sunt vires. Nam absoluta vis attractiva corporis A est ad absolutam vim attractivam corporis B ut attractio acceleratrix corporum omnium versus A ad attractionem acceleratricem corporum omnium versus B, in paribus distantiis. Sed, in paribus distantiis, attractio acceleratrix corporum omnium eadem est cum attractione acceleratrice corporis cujusvis, & attractiones hae acceleratrices (ex hac Prop.) sunt ut corpora versus quae fiunt; hoc est, ut ipsa corpora attrahentia: Et igitur, ex aequo, vires absolutae corporum (ut dictum est) attrahentium sunt ut ipsa corpora quorum sunt vires.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
