# Astronomiae physicae et geometricae elementa 61

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/61

Quare Virtutis istius efficacia in distantia ST est ad ejusdem efficaciam in distantia SM ficut superficies sphaerica MA ad superficiem sphaericam TE; id est, ficut SMq ad STq. Quod erat demonstrandum. Hujusmodi sunt Virtutes Lucis, Caloris, &c. & ex superius ostensis etiam Gravitatis. At Virtutes aliquae, ut Magnetica & Electrica, sunt generis alterius. PROPOSITIO XLIX. Ravitates acceleratrices versus diversa corpora, in paribus distantiis, sunt ut ipsa corpora versus quae fiunt. Exponantur duo quaelibet corpora A & B in locis quibuscunque A & B; erunt haec (per Corol. Prop. XLVII.) versus se mutuo gravia: & quidem, cum actioni contraria & aequalis sit reactio, Gravitas sive vis motrix corporis A versus B aequalis est Gravitati sive vi motrici corporis B versus A. Sed vis motrix fit ex quantitate materiae sive massa ducta in vim acceleratricem, prorsus ut quantitas motûs ex quantitate materiae ducta in celeritatem: Et igitur massa corporis A ducta in ejus vim acceleratricem versus B aequalis est massae corporis B ductae in hujus vim acceleratricem versus A. Unde vis acceleratrix corporis A versus B est ad vim acceleratricem corporis B versus A sicut massa corporis B ad massam corporis A: Vires vero (de quibus hic agitur sunt Gravitates, & massae corporum sunt quantitates materiae sive ipsa corpora: Et igitur Gravitas acceleratrix corporis A versus B est ad Gravitatem acceleratricem corporis B versus A sicut corpus B ad corpus A. Sed (ex superius ostensis) omnia corpora in aequali distantia à corpore B posita in qua est A, aequalem habent versus B Gravitatem acceleratricem atque ipsum A; & omnia corpora in aequali distantia à corpore A posita in qua est B, aequalem habent versus A Gravitatem acceleratricem atque B corpus; & distantia corporis A à corpore B aequalis est distantiae corporis B ab A, & sumpta sunt haec corpora & distantia utcunque. Et igitur Gravitates acceleratrices versus diversa corpora, in paribus distantiis, sunt ut ipsa corpora. Quod erat demonstrandum.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
