# Astronomiae physicae et geometricae elementa 63-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/63-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/63-2

PROPOSITIO LI. CIcorpora duo S & p viribus quibusvis se mutuo trahant, & interea revolvantur circa gravitatis centrum commune cdico figuris, quas corpora sic mota describunt circum se mutuo, posse figuram similem & aequalem circum corpus alterutrum immotum, viribus uisdem, describi. Posito enim Orbitas PR, SO primo circa immotum C describi, & puncta / & p esse loca quaevis ad libitum, ad quae corporas & P simul perveniunt. Intelligatur recta scp sibi parallela moveri, donec punctum scongruat cum S, atque hoc fieri in omnibus punctis correspondentibus curvarum SQ, PR. Patet, appulso s ad S, alterum rectae sp sic parallelos motae extremum perventurum ad π punctum in curva Pπ, quam corpus P circa S describeret, si (s immoto manente) P circa illud revolveretur, attractum eâdem vi, quâ prius corpora se mutuo petebant: Nam latio parallela rectae sp nullam in viribus, quibus corpora se mutuo attrahunt, mutationem inducit.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
