# Astronomiae physicae et geometricae elementa 63

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/63

Quoniam s & P eadem manent, manebit (durante motu) ratio inter CP & CS; quippe, ex natura centri Gravitatis, eadem cum ratione corporum S & P: cumque anguli PCp, Scs sint ubique aequales, (quia C est in recta jungente corpora,) erunt figurae ssc, Ppe similes. Figurae enim PpC, Ssc similes omnino sunt, quas recta pes, circa punctum C motu angulari lata, describit seu verrit, dummodo quovis momento eadem sit ratio inter ep & cf quae inter CP & CS. Rursus, quoniam ubique datur ratio inter s c & Cp, componendo datur ratio inter sp & ep, & linea pes recta manet: & igitur (per hactenus dicta) recta cp circa punctum C, & recta sp circa punctum s spectatum tanquam immotum, similes describunt figuras. Porro figurae, quarum una describitur à p circum s habitum pro immoto, altera ab s circa p pariter pro immoto spectatum, similes & omnino aequales sunt, (ut in Opticis demonstratur,) quia sp tum magnitudine tum positione eadem est cum ps. Quare quatuor figurae propositae similes sunt. Q. E. D.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
