# Astronomiae physicae et geometricae elementa 64-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/64-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/64-2

COROLLARIUM 2. Quia corpus circa aliud immotum revolvens, & ad illud vi quadrato distantiae reciproce proportionali attractum, describeret (per Prop. XXXIX.) Ellipsin vel aliam Sectionem coni, cujus umbilicus alter coincidit cum centro corporis immoti; sequitur ex hac Propositione, quod corpora duo viribus quadrato distantiae reciproce proportionalibus se mutuo trahentia describunt, & circum commune Gravitatis centrum & circum se mutuo, Sectiones conicas umbilicos habentes in centro, circa quod figurae describuntur. Et è converso, si tales figurae describuntur, vires centripetae sunt quadrato distantiae reciproce proportionales. PROPOSITIO LII. SI corpora duo viribus quibusvis se mutuo trahentia circa se mu( tuo revolvantur, motus eorum iidem erunt, ac si non traherent se mutuo, sed utrumque à corpore tertio, in communi Gravitatis centro constituto, viribus iisdem traheretur. Et virium trahentium eadem erit Lex respectu distantiae corporum à centro illo communi, atque respectu distantiae totius inter corpora. Nam vires, quibus corpus P tendit ad S, diriguntur ad quodvis Et similiter vires corpunctum in recta PS ad partes s producta. poris S diriguntur ad quodvis ejusdem rectae ad partes P productae punctum. Sed C est rectae SP utrinque productae punctum unicum, quod in omni corporum situ immotum manet: & ideo C est punctum illud, ad quod tendunt corpora P & S iisdem viribus, quibus se mutuo attrahunt. Rursus, quoniam dantur corpora revolventia, datur ratio distantiarum centri gravitatis à corporibus; & consequenter ratio distantiae corporis utriusvis à centro isto communi ad distantiam corporis ejusdem à corpore altero.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
