# Astronomiae physicae et geometricae elementa 64

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/64

Sed eadem Pπ est linea, quam P circa S tanquam immotum spectatum describit: sic enim revera immotum permanet, & rectae sπ eadem est longitudo, eademque inclinatio ad SP, quae ipsius s p. Cum igitur figurae illae congruunt, aequales sunt & similes. Quodque de figurâ, quam P circa S describit, est ostensum, de figura, quam s circa P pro immoto habitum describit, utpote aequali & simili, verum est. Verum si centrum Gravitatis e progrediatur uniformiter, superinducendo systemati corporum s & P motum aequalem & in plagam contrariam factum, reducentur omnia ad casum priorem: sed motu hoc uniformi secundum rectas parallelas nihil mutatur in viribus corporum S & P. Igitur constat propositum in utroque casu. Quod erat demonstrandum. COROLLARIUM I. Corpora duo viribus quibusvis se mutuo trahentia, & circa Gravitatis centrum gyrantia, radiis ad centrum illud & ad se mutuo ductis describunt areas temporibus proportionales.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
