Latin
PROPOSITIO LIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LIII. Orporum duorum S &P, circa commune gravitatis centrum C revolventium, tempus periodicum est ad tempus periodicum corporis alterutrius P circa alterum immotum S (viribus iisdem trahens) gyrantis, in subduplicata ratione corporis S ad aggregatum corporum S &P. Concipiatur corpus p, ipsi P simile &aequale, describere circa immotum s, ipsi S simile &aequale, Orbitam pdr. Figurae CPDR, spdr (per Prop. L.) sunt similes: &vires, quibus corpora in punctis quibusvis similiter positis (ut D &d) versantia ad centra C &/tendunt, sunt aequales; quia (per Prop. LI. )vis quâ corpus D tendit ad E aequalis est vi quâ corpus d tendit ad s. Et (per praecedentem Propositionem) corpus D tendit ad C eâdem vi quâ ad E. Et igitur (per Corol. 2. Prop. XXVI. &Schol. Prop. XXVII.) quadratum temporis periodici corporis P in Orbita PDR moti est ad quadratum temporis periodici corporis p in Orbita pdr sicut recta CP ad rectam homologam sp; hoc est, sicut CP ad SP; hoc est, (ob naturam centri gravitatis,) sicut corpus S ad S+P. Unde ipsum tempus periodicum corporis P in Orbita PDR (vel corporis S in Orbita SEL) est ad tempus periodicum corporis p in Orbita p dr in subduplicata ratione corporis s ad aggregatum corporum S &P. Quod erat demonstrandum.