# Astronomiae physicae et geometricae elementa 65-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/65-2

PROPOSITIO LIII. Orporum duorum S & P, circa commune gravitatis centrum C revolventium, tempus periodicum est ad tempus periodicum corporis alterutrius P circa alterum immotum S (viribus iisdem trahens) gyrantis, in subduplicata ratione corporis S ad aggregatum corporum S & P. Concipiatur corpus p, ipsi P simile & aequale, describere circa immotum s, ipsi S simile & aequale, Orbitam pdr. Figurae CPDR, spdr (per Prop. L.) sunt similes: & vires, quibus corpora in punctis quibusvis similiter positis (ut D & d) versantia ad centra C & / tendunt, sunt aequales; quia (per Prop. LI. ) vis quâ corpus D tendit ad E aequalis est vi quâ corpus d tendit ad s. Et (per praecedentem Propositionem) corpus D tendit ad C eâdem vi quâ ad E. Et igitur (per Corol. 2. Prop. XXVI. & Schol. Prop. XXVII.) quadratum temporis periodici corporis P in Orbita PDR moti est ad quadratum temporis periodici corporis p in Orbita pdr sicut recta CP ad rectam homologam sp; hoc est, sicut CP ad SP; hoc est, (ob naturam centri gravitatis,) sicut corpus S ad S+P. Unde ipsum tempus periodicum corporis P in Orbita PDR (vel corporis S in Orbita SEL) est ad tempus periodicum corporis p in Orbita p dr in subduplicata ratione corporis s ad aggregatum corporum S & P. Quod erat demonstrandum.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
