Latin
PROPOSITIO LV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 66-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LV. Anente eadem attractionis lege, dico corporis P Orbitam PR Npropius accedere ad Ellipsin, cujus focus est C commune centrum gravitatis corporum S &M, quam ad Ellipsin, cujus focus est centrum ipsius S; &quod areae radiis ad C ductis descriptae sunt temporibus magis proportionales, quam areae radiis ad centrum ipsius S ductis descriptae. Nam corporis P attractiones versus S &M componunt ipsius attractionem absolutam, quae magis dirigitur versus C commune illorum gravitatis centrum, quam versus ipsum maximum s; quaeque quadrato distantiae PC magis est proportionalis reciproce, quam quadrato distantiae PS: Nam ultimum hoc tum tandem praecise obtineret, si nullum prorsus esset M; &haec eadem vera essent de M, si illud cresceret, donec immensum excederet S.