# Astronomiae physicae et geometricae elementa 66-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/66-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/66-2

PROPOSITIO LV. Anente eadem attractionis lege, dico corporis P Orbitam PR Npropius accedere ad Ellipsin, cujus focus est C commune centrum gravitatis corporum S & M, quam ad Ellipsin, cujus focus est centrum ipsius S; & quod areae radiis ad C ductis descriptae sunt temporibus magis proportionales, quam areae radiis ad centrum ipsius S ductis descriptae. Nam corporis P attractiones versus S & M componunt ipsius attractionem absolutam, quae magis dirigitur versus C commune illorum gravitatis centrum, quam versus ipsum maximum s; quaeque quadrato distantiae PC magis est proportionalis reciproce, quam quadrato distantiae PS: Nam ultimum hoc tum tandem praecise obtineret, si nullum prorsus esset M; & haec eadem vera essent de M, si illud cresceret, donec immensum excederet S.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
