# Astronomiae physicae et geometricae elementa 67-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/67-2

COROLLARIUM. Eodem modo, si corpora plura minora revolvantur circa maximum, colligere licet quod Orbitae descriptae propius accedent ad Ellipticas, & arearum descriptiones fiunt magis aequabiles, si corpora omnia viribus acceleratricibus, quae sunt ut eorum massae directè & quadrata distantiarum inversè, se mutuo trahant, (nam hoc est agitari perinde atque caetera, positâ lege attractionum, quae in Propositione ponitur;) & Orbitae cujusque umbilicus collocetur in communi centro gravitatis corporum omnium interiorum, quam si corpus maximum quiescat, & statuatur communis umbilicus Orbitarum omnium. PRO.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
