# Astronomiae physicae et geometricae elementa 67

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/67

Quare constat vires (in casu praesenti) in punctum aliquod inter S & M intermedium & majori propius dirigi, quale est communè illorum centrum gravitatis c; quod etiam punctum illud est, ubi gravium circumcirea positorum vires quaelibet Physicae uniuntur & concentrantur: ibi enim jure censetur ex gravibus pluribus aggregatum, ubi est illorum commune centrum gravitatis; ut Philosophis notum est. Constat igitur propositum. Quod erat demonstrandum. PROPOSITIO LVI. E. g DOsitis iisdem attractionum legibus, dico corpus exterius P circà interiorum S & M commune gravitatis centrum C, radiis ad centrum illud ductis, describere areas temporibus magis proportionales; & orbem ad formam Ellipsis umbilicum in centro eadem habentis magis accedentem, si corpus intimum & maximum è his attractionibus, perinde atque caetera, agitetur, quam si vel non attractum quiescat, vel multo magis vel multo minus attractum aut multo maMNMPIITX gis aut multo minus agitetur. Ex praecedente liquet centrum, ad quod corpus exterius P urgetur, proximum esse centro gravitatis interiorum S & M. Si coincideret centrum illud cum hoc centro communi, & quiesceret commune gravitatis centrum trium S, M & P; describeret P ex una parte, & ipsorum S & M commune centrum ex altera, Ellipses accuratas circa commune trium centrum gravitatis quiescens tanquam umbilicum communem, per Corol. 2. Prop. 11. Et proinde minima erit dicti (in Ellipsibus) motûs perturbatio, ubi praedictum commune centrum gravitatis trium S, M & P quiescit: Quiescit vero illud, si corpus s perinde atque caetera agitetur; ut superius dictum est. Et igitur minima erit perturbatio, ubi s lege caeterorum attrahitur. Quod erat demonstrandum.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
