# Astronomiae physicae et geometricae elementa 68

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/68

PROPOSITIO LVII. Orpora plura, quorum vires acceleratrices ad se mutuo sunt inverse in duplicata ratione distantiarum ab eorundem centris, moveri poßunt in Ellipsibus circa magnum, & radiis ad illud ductis areas describere temporibus proportionales quamproxime. Supponantur corpora plura minora P, p, * circa magnum aliquod S revolvi: & quoniam omnium commune centrum gravitatis, ab actionibus corporum horum in se mutuo, non mutat statum suum motûs vel quietis; (ut superius explicatum,) & illa ab omni externa agitatione aut impedimento immunia supponimus; quiescere poterit illud centrum. Si jam ponamus corpora minora P, p, * tam parva esse respectu magni s, ut hoc nunquam distet sensibiliter à dicto communi gravitatis centro, tum magnum illud s quiescet quamproxime; minora autem revolventur circa hoc magnum in Ellipsibus, in quorum umbilico communi magnum istud locatur: atque ideo, radiis ad illud ductis describent areas temporibus proportionales; nisi quatenus errores inducuntur, vel per aberrationem maximi à communi isto gravitatis centro, vel per attractiones minorum corporum ad se mutuo. Diminui autem possunt corpora minora, donec aberratio ista & attractiones mutuae sint datis quibusvis minores. Et igitur corpora plura moveri possunt circa magnum in Ellipsibus, & radiis ad illius centrum ductis areas describere temporibus proportionales ita ut errores commissi (quominus sc. ista exacte fiant,) sint datis quibusvis minores; hoc est, quamproxime. Quod erat demonstrandum.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
