Latin
PROPOSITIO LVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 69
Unproofread scanNot analysed yet
)major hujus Ellipsis axis excedit axem majorem Ellipsis, quam Planeta circa immotum Solem eodem vel pari tempore describeret, in subtriplicata ratione summae massarum Solis &Planetae ad massam Solis. Porro, quoniam (per praedictum Corol. Prop. XLVII.) Planetae etiam graves sunt in se mutuo, &Sol iisdem attractionibus agitatur quibus Planetae; Mercurius (per Prop. L. )quamproxime describet Ellipsin umbilicum in centro Solis habentem; Venus Ellipsin, cujus focus est in communi centro gravitatis Solis &Mercurii: &ita porro, quisque Primarius describet Ellipsin, cujus focus est in communi centro gravitatis Solis &omnium se inferiorum. Atque hoc modo actiones Planetarum primariorum in se mutuo considerantur, &ad normam reducuntur. SECTIO IX. De Motu Systematis corporum circa corpus aliud revolcentis: quae omnia ad systema Solis, &Planetarum primariorum &secundariorum applicantur.