# Astronomiae physicae et geometricae elementa 69

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/69

) major hujus Ellipsis axis excedit axem majorem Ellipsis, quam Planeta circa immotum Solem eodem vel pari tempore describeret, in subtriplicata ratione summae massarum Solis & Planetae ad massam Solis. Porro, quoniam (per praedictum Corol. Prop. XLVII.) Planetae etiam graves sunt in se mutuo, & Sol iisdem attractionibus agitatur quibus Planetae; Mercurius (per Prop. L. ) quamproxime describet Ellipsin umbilicum in centro Solis habentem; Venus Ellipsin, cujus focus est in communi centro gravitatis Solis & Mercurii: & ita porro, quisque Primarius describet Ellipsin, cujus focus est in communi centro gravitatis Solis & omnium se inferiorum. Atque hoc modo actiones Planetarum primariorum in se mutuo considerantur, & ad normam reducuntur. SECTIO IX. De Motu Systematis corporum circa corpus aliud revolcentis: quae omnia ad systema Solis, & Planetarum primariorum & secundariorum applicantur.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
