Latin
PROPOSITIO LIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 70
Unproofread scanNot analysed yet
Augeri vero potest corporis maximi distantia, donec rectarum ab illo ad corpora Systematis moti (nempe magnum P, &minora L, I, a) ductarum differentiae, respectu ipsarum ductarum, &inclinationes ad se invicem, minores sunt quam datae quaevis. Cumque attractiones omnes acceleratrices versus S, ex hypothesi gravitatis, sint reciproce ut quadrata distantiarum; hae (in hoc casu) differunt à viribus aequalibus, differentiâ minore quâlibet datâ: &ideo perseverabunt motus partium Systematis P cum suis L, I, A, inter se eodem tenore quo prius, antequam maximum S Systema istud attraheret; saltem errores erunt quibuslibet datis minores; totumque Systema ad modum corporis unius attractum, sui centro gravitatis, (in quo totum Systema gravium P &L, I, A, ut in aliis casibus physicis, unitum &contractum intelligitur;) describet Sectionem conicam, cujus umbilicus est s; &radio ad maximum illud ducto areas describet temporibus proportionales: Et errores qui adhuc supersunt, per auctam corporis S distantiam, possunt pro libitu minui. Moveri ergo potest centrum gravitatis Systematis corporum P &L, I, A in Ellipsi quamproxime. Q. E. D.