Latin
COROLLARIUM I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 71
Unproofread scanNot analysed yet
Corporis in L versus S attractio SA resolvitur (ut notum est) in attractiones AM, MS. Quare corpus L urgebitur vi acceleratrice triplici: unâ tendente ad T, &oriundâ à mutua attractione corporum L &T; hâc vi solâ, corpus L, radio LT ad centrum corporis T ducto, describeret areas temporibus proportionales, &percurreret Ellipsin, cujus umbilicus alter est in dicto centro. Vis altera, quâ L urgetur, exponitur per AM, estque ejus directioni AM parallela; quae, quoniam tendit ab L ad T, adjuncta vi priori unam cum illa conficiet, quâ Nι TE fiet, ut areae radio ad T ducto etiamnum temporibus proportionales describantur, per Corol. 1. Prop. LI. At quoniam vis haec ut AM non est quadrato distantiae LT reciproce proportionalis, vis composita ex illa &priori talis non erit; sed ab hac proportione abludet, idque eo magis (caeteris paribus) quo major est vis haec nova per AM repraesentata, quae priori superadditur. Proinde corpus L quod à composita hac vi urgetur, non describet perimetrum Ellipsis, cujus focus est T: (ad hoc enim requiritur vis ad T tendens, quae sit quadrato distantiae ab illo reciproce proportionalis, per Prop. XXXIX. )sed faciet ut orbis LGB aberret ab Ellipsi, cui umbilicus T; idque eo magis quo magis aberrat vis haec composita, (quâ L urgetur,) à vi quadrato distantiae à T reciproce proportionali; id est, (ut hactenus ostensum,) quo major est, caeteris paribus, vis superaddita quam refert AM, respectu vis primae quâ L à T attrahitur.