# Astronomiae physicae et geometricae elementa 72

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/72

Rursus vis tertia quâ urgetur corpus L, quam exponit recta MS, secundum hujus directionem; (nempe secundum LF ad MS parallelam) agens, viribus prioribus superaddita componet vim quae non dirigitur ab L versus T; sed secundum rectam inde versus F declinantem magis aut minus, pro ratione tertiae hujus vis ad summam virium priorum. Et ideo, vis integra (ex tribus composita) quâ L urgetur, cum ad T non tendat; (per Prop. XI.) faciet ut corpus L, radio LT, areas temporibus non proportionales describat. Atque aberratio ab ista similitudine rationum inter areas descriptas & tempora quibus describuntur tanto erit major, quanto major est ratio tertiae hujus vis secundum LF agentis ad vires priores. Porro, superadditio vis hujus tertiae deformitatem etiam in figuram Ellipticam orbitae duplici de causa inducet, cum quod non dirigitur ab L ad T, tum quod non est reciproce proportionalis quadrato distantiae; deformitasque tanto est major, quanto, caeteris paribus, vis haec MS major est. In recta ST (ab S versus T) sumatur SN, quae sit ad SK in duplicata ratione ipsius SK ad ST; exponetur corporis T attractio acceleratrix versus s per rectam SN. Si attractiones acceleratrices SM, SN aequales sint, (ut in fig. 2,) hae, agendo in corpora T & L aequaliter & secundum rectas parallelas, nil mutabunt eorum situm ad se invicem: sed, corporibus S & T factis propioribus, ipsorum T & L iidem erunt motus inter se, ac si istae attractiones prorsus abessent. Verum si attractio acceleratrix SN minor sit attractione acceleratrice SM, (ut in fig. 1,) illa, hujusque pars illi aequalis se mutuo (ut in casu praecedente dictum est,) ad eum statum reducent, ac si abesset utraque, & maneret harum differentia, sive vis acceleratricis SM pars per MN exposita; quae proinde arearum & temporum proportionem, & orbitae GCBD nguram Ellipticam perturbat. Sin SN excedat SM, (ut in fig. 3,) illarum intervallum MN denotat differentiam illam virium acceleratricium, quà dictae arearum descriptarum & temporum describendi proportio, & orbitae GCBD forma Elliptica perturbantur. Et igitur, per attractionem NS, attractio tertia SM semper reducitur ad MN, quae ab M ad N, sive ab L versus F, vires suas exerit, prioribus viribus prorsus immutatis. Atque hae sunt vires generatrices Errorum corporis L. QE I. PROγπ ῖ .

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
