Latin
PROPOSITIO LXV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 79
Unproofread scanNot analysed yet
SECILIAO ρ ῦ τ. De Causis &Ratione motus Planetarum à Philosophar adductis. PISI EX posito, hactenus Mundi Systemate, gener atim quidem &quaEtenus proposito nostro hucusque sufficit, &motuum smlagnorum Mundi corporum Causam explicatâ, analoga vel potius eadem (uti decet) cum illa quam apud nos quotidie experimur; Gravitate nempe omnium corporum versus omnia, cujus eadem est Lexatque Gravitatis nostrae, vel alterius Virtutis, cujusvis naturalis per rectas lineas in uno puncto concurrentes propagatae; hoc est, jactis praecipuis Astronomiae Physicae fundamentis, Ordo postulat, ut eorundem effectuum Causas &Rationes Physicas ab aliis adductas etiam confideremus, simul &dispiciamus num illae, aeque ac superius explicatae, quaesito satisfaciant. Per causas vero, de quibus hic est sermo, non intelligimus ultimas illas, quarum nullae rursus sunt causae; sed quales apud nos experimur, quarumque vires calculo aestimare valemus, earumque proprietates, sicut &aliarum quarumvis quantitatum, geometrice investigare; qualis est Lux, ex cujus confideratione variae ortae sunt scientiae, Optica nempe, Catoptrica &Dioptrica; Gravitas, cujus symptomata considerat Statica, omnisque ferme Mechanica: quamvis neque Lucis neque Gravitatis rationes ultimas norint istarum scientiarum cultores, neque olim noscent. Duae sunt celebriores Sectae Philosophiae hujus Coelestis, quae motûs