# Astronomiae physicae et geometricae elementa 79

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/79

SECILIAO ρ ῦ τ. De Causis & Ratione motus Planetarum à Philosophar adductis. PISI EX posito, hactenus Mundi Systemate, gener atim quidem & quaEtenus proposito nostro hucusque sufficit, & motuum smlagnorum Mundi corporum Causam explicatâ, analoga vel potius eadem (uti decet) cum illa quam apud nos quotidie experimur; Gravitate nempe omnium corporum versus omnia, cujus eadem est Lexatque Gravitatis nostrae, vel alterius Virtutis, cujusvis naturalis per rectas lineas in uno puncto concurrentes propagatae; hoc est, jactis praecipuis Astronomiae Physicae fundamentis, Ordo postulat, ut eorundem effectuum Causas & Rationes Physicas ab aliis adductas etiam confideremus, simul & dispiciamus num illae, aeque ac superius explicatae, quaesito satisfaciant. Per causas vero, de quibus hic est sermo, non intelligimus ultimas illas, quarum nullae rursus sunt causae; sed quales apud nos experimur, quarumque vires calculo aestimare valemus, earumque proprietates, sicut & aliarum quarumvis quantitatum, geometrice investigare; qualis est Lux, ex cujus confideratione variae ortae sunt scientiae, Optica nempe, Catoptrica & Dioptrica; Gravitas, cujus symptomata considerat Statica, omnisque ferme Mechanica: quamvis neque Lucis neque Gravitatis rationes ultimas norint istarum scientiarum cultores, neque olim noscent. Duae sunt celebriores Sectae Philosophiae hujus Coelestis, quae motûs

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
