# Astronomiae physicae et geometricae elementa 80

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/80

Sol, gyratione hâc Corporis sui, circumferens speciem sui Corporis immateriatam per amplissima Mundi spatia, Planetas illâ prehensos, more vectis, una circumfert. Species haec est Solis virtus per lineas rectas in omnem Mundi amplitudinem emissa, quae, eo ipso quod species est corporis, una cum corpore Solis rotatur instar rapidissimi vorticis, totam illam circuitus amplitudinem, ad quantamcunque pertingit; aeque celeriter pervagans atque Sol circi axem se convertit; & promde Planetam flumini huic quasi immert sum secum vehit. Advertendum porro, praeter hanc vim in Sele) vectoriam, esse etiam naturalem inertiam in Planetis ipsis ad motum, quâ sit ut inclinati sint materiae ratione, ad manendum in loco suo, Pugnant igitur inter se potentia Solis vectoria, & inertia Planetae materialis. Utraque suam partem habet victoriae; illaPlanetam sede sua emovet, haec suum, hoc est Planetae corpus, nonnihil eripit è vinculis illis, quibus à Sole erat prehensum, ut ab alia atque alia circularis hujus virtutis parte apprehendatur: ab ea sc. quae proxime succedit illi, ex qua Planeta se modo extricaverat. Et quia virtus ista Planetam vehens, ex corpore Solis effluens, eosdem imbecillitatis gradus habet in diversis intervallis quos habet ipsa Lux; potentia haec vectoria, more illuminationis, de crescit crescente distantia à Sole: unde Planetam ad majorem à Sole distantiam positum tardius circumvehet, & proinde illius tempus periodicum, ex hoc capite, majus constituet. Porro, cum similis potentia vectoria ex corpore Planetae cujusvis, circa axem proprium moti, etiam propagetur; fiet ut haec Planetas secundarios, quos in flumine hoc vorticis immateriati offendit mersos, etiam similiter deferat; qui Primarium suum rursus non deserent, quippe qui à specie corporis Solaris circa Solem, aeque ac primarii, & una cum illis, deferuntur. Atque hisce solis positis, patet primarios Planetas circa Solem deferendos in circulis Soli concentricis, in plano circuli in Sole maximi inter Polos medii, & secundarios similiter circa suos Primarios.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
