Latin
PROPOSITIO LXVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 81
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus, concinnitate Geometricâ adductus, statuit quantitatem materiae in Planetis invicem comparatis esse in subduplicata ratione molis sive magnitudinis; (atque ita densitas erit in eadem subduplicata magnitudinis ratione inversa,) hoc est, ut superius dictum, in subduplicata ratione distantiae à Sole. Cum ergo tempus periodicum in Planeta à Sole remotiore majus sit quam in viciniore, propter majus iter, (id est, majorem Orbitam,) &etiam propter majorem materiae copiam transportandam, (caetera vero aequale, quia aequales vires motorias in illos impensas esse supra est ostensum,) &iter majus sit in ratione distantiae à Sole, &copia materiae etiam major in ejusdem distantiae ratione subduplicata; ob utramque simul causam, remotioris Planetae majus erit tempus periodicum in ratione ex hisce composita: Sed ratio composita ex simpla &subduplicata est ratio sesquialtera aut sesquiplicata: Quare remotioris Planetae majus erit tempus periodicum quam vicinioris, in ratione sesquiplicata distantiarum à Sole; hoc est, Quadrata temporum periodicorum sunt ut Cubi distantiarum à Sole. Quae de secundariis circa primarium rotatis similiter intelligenda sunt.