# Astronomiae physicae et geometricae elementa 81

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/81

Rursus, concinnitate Geometricâ adductus, statuit quantitatem materiae in Planetis invicem comparatis esse in subduplicata ratione molis sive magnitudinis; (atque ita densitas erit in eadem subduplicata magnitudinis ratione inversa,) hoc est, ut superius dictum, in subduplicata ratione distantiae à Sole. Cum ergo tempus periodicum in Planeta à Sole remotiore majus sit quam in viciniore, propter majus iter, (id est, majorem Orbitam,) & etiam propter majorem materiae copiam transportandam, (caetera vero aequale, quia aequales vires motorias in illos impensas esse supra est ostensum,) & iter majus sit in ratione distantiae à Sole, & copia materiae etiam major in ejusdem distantiae ratione subduplicata; ob utramque simul causam, remotioris Planetae majus erit tempus periodicum in ratione ex hisce composita: Sed ratio composita ex simpla & subduplicata est ratio sesquialtera aut sesquiplicata: Quare remotioris Planetae majus erit tempus periodicum quam vicinioris, in ratione sesquiplicata distantiarum à Sole; hoc est, Quadrata temporum periodicorum sunt ut Cubi distantiarum à Sole. Quae de secundariis circa primarium rotatis similiter intelligenda sunt.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
